# Liber Octavus 1.434-470

Valerius Flaccus, Liber Octavus, Lines 1.434-1.470. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-octavus/1.434

nunc remeant meque ecce (nefas) et reddere possunt
nec spes ulla super. quin tu mea respice saltem
consilia et nimio comitum ne ce<de> timori.
credidit ardentes quis te tunc iungere tauros
posse, quis ad saevi venturum templa draconis?
o utinam ergo meus pro te non omnia posset
atque aliquid dubitaret amor. quin nunc quoque quaero
quid iubeas. heu, dure, siles? magnumque minatur
nescioquid tuus iste pudor. mene, optime quondam
Aesonide, me ferre preces et supplicis ora
fas erat--haud hoc nunc genitor putat--aut dare poenas
iam sceleris dominumque pati?' sic fata parantem
redde<re> dicta virum furiata mente refugit
vociferans. qualem Ogygias cum tollit in arces
Bacchus et Aoniis inlidit Thyiada truncis,
talis erat talemque iugis se virgo ferebat
cuncta pavens; fugit infestos vibrantibus hastis
terrigenas, fugit ardentes exterrita tauros.
si Pagasas vel Peliacas hinc denique nubes
cerneret et <tenui> Tempe lucentia fumo,
hoc visu contenta mori. tunc tota querellis
egeritur questuque dies eademque sub astris
sola movet, maestis veluti nox illa sonaret
plena lupis quaterentque truces ieiuna leones
ora vel orbatae traherent suspiria vaccae.
procedit non gentis honos, non <gloria magni>
Solis avi, non barbaricae decor ille iuventae,
qualis erat cum Chaonio radiantia trunco
vellera vexit ovans interque ingentia Graium
nomina Palladia virgo stet altera prora.
Maestus at ille minis et mota Colchidos ira 463a
haeret et hinc praesens pudor, hinc decreta suorum
dura premunt. utcumque tamen mulcere gementem
temptat et ipse gemens et ~tempera~ dictis:
'mene aliquid meruisse putas, me talia velle?
Valerius Flaccus The Latin Library The Classics Page

---

Valerius Flaccus, Liber Octavus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus8.html.
