Latin
Lines 1.45-1.82
Valerius Flaccus, Liber Octavus 1.45-82
Not analysed yet
Contra virgo novis iterum singultibus orsa est:
'linquo domos patrias te propter opesque meorum
nec iam nunc regina loquor sceptrisque relictis
vota sequor; serva hanc profugae, prior ipse dedisti
quam (scis nempe) fidem. di nostris vocibus adsunt
sidera et haec te meque vident. tecum aequora, tecum
experiar quascumque vias, modo nequis abactam
huc referat me forte dies oculis<que> parentis
ingerar. hoc superos, hoc te quoque deprecor, hospes.'
Haec ait atque furens rapido per devia passu
tollitur. ille haeret comes et mi[se]ratur euntem
cum subito ingentem media inter nubila flammam
conspicit et saeva vibrantes luce tenebras.
'quis rubor iste poli? quod tam lugubre refulsit
sidus?' ait, reddit trepido cui talia virgo:
'ipsius en oculos et lumina torva draconis
aspicis. ille suis haec vibrat fulgura cristis
meque pavens contra solam videt ac vocat ultro,
ceu solet, et blanda poscit me pabula lingua.
dic age nunc utrum vigilanti hostemque videnti
exuvias auferre velis an lumina somno
mergimus et domitum potius tibi tradimus anguem.'
ille silet, tantus subiit tum virginis horror.
Iamque manus Colchis ~crinem~que intenderat astris
carmina barbarico fundens pede teque ciebat,
Somne pater: 'Somne omnipotens, te Colchi[di]s ab omni
orbe voco inque unum iubeo nunc ire draconem,
quae freta saepe tuo domui, quae nubila cornu
fulminaque et toto quicquid micat aethere, sed nunc,
nunc age maior ades fratrique simillime Leto.
te quoque, Phrixeae pecudis fidissime custos,
tempus ab hac oculos tandem deflectere cura.
quem metuis me adstante dolum? servabo parumper
ipsa nemus; longum interea tu pone laborem.'
ille haud Aeolio discedere fessus ab auro
nec dare permissae, quamvis iuvet, ora quieti
sustinet ac primi percussus nube soporis
horruit et dulces excussit ab arbore somnos.