Latin · ~8 min
Lines 1.774-1.817
Valerius Flaccus, Liber Primus 1.774-817
Not analysed yet
ergo sacra novat. veteris sub nocte cupressi
sordidus et multa pallens ferrugine taurus
stabat adhuc, cui caeruleae per cornua vittae
et taxi frons hirta comis; ipse aeger anhelans
impatiensque loci visaque exterritus umbra.
hunc sibi praecipuum gentis de more nefandae
Thessalis in seros Ditis servaverat usus,
tergeminam cum placat eram Stygiasque supremo
obsecrat igne domos, iamiam exorabile retro
carmen agens; neque enim ante leves niger avehit umbras
portitor et cunctae primis stant faucibus Orci.
illum ubi terrifici superesse in tempore sacri
conspexit, statuit leto supremaque fatur
ipse manu tangens damnati cornua tauri:
'vos quibus imperium Iovis et non segne peractum
lucis iter, mihi conciliis, mihi cognita bellis
nomina magnorum fama sacrata nepotum
tuque, excite parens umbris, ut nostra videres
funera et oblitos superum paterere dolores,
da placidae mihi sedis iter meque hostia vestris
conciliet praemissa locis! tu, nuntia sontum
virgo Iovi, terras oculis quae prospicis aequis,
ultricesque deae Fasque et grandaeva Furorum
Poena parens, meritis regis succedite tectis
et saevas inferte faces! sacer effera raptet
corda pavor nec sola mei gravia adfore nati
arma ratemque putet. classes et Pontica signa
atque indignatos temerato litore reges
mente agitet semperque metu decurrat ad undas
arma ciens: mors sera viam temptataque claudat
effugia et nostras nequeat praecurrere diras,
sed reduces iam iamque viros auroque coruscum
cernat iter. stabo insultans et ovantia contra
ora manusque feram. tum vobis siquod inausum
arcanumque nefas et adhuc incognita leti
sors superest, date fallaci pudibunda senectae
exitia indecoresque obitus! non Marte nec armis
aut nati precor ille mei dignatus ut umquam
ense cadat; quae fida manus, quae cara suorum
diripiat laceretque senem nec membra sepulchro
contegat. haec noster de rege piacula sanguis
sumat et heu cunctae quas misit in aequora gentes!'
adstitit et nigro fumantia pocula tabo
contigit ipsa gravi Furiarum maxima dextra,
illi avide exceptum pateris hausere cruorem.