Latin
Lines 1.44-1.86
Valerius Flaccus, Liber Quintus 1.44-86
Not analysed yet
te sine, Thespiade, nos ulla movebimus ultra
aequora? nec summa speculantem puppe videbo
Pleiadumque globos et agentes noctibus Arctos?
cui Minyas caramque ratem, cui sidera tradis?
carpere securas quis iam iubet Aesona noctes?
hoc labor, hoc dulci totiens fraudata sopore
lumina et admotis nimium mens anxia Colchis
profuit? heu quantum Phasis, quantum Aea recessit!
nunc quoque, si tenui superant in imagine curae,
adsis umbra, precor, venturi praescia caeli
rectoremque tuae moneas ratis.' haec ubi fatus,
sola virum flammis vidit labentibus ossa.
'quod tamen externis unum solamen in oris
restat,' ait 'caras humus haec non dividat umbras
ossaque nec tumulo nec separe contegat urna,
sed simul, ut iunctis venistis in aequora fatis.'
haud mora, reliquias socii defletaque miscent
nomina. tum vivo frondens e caespite tellus
aggeritur cinerem Lyco commendat Iason.
Maesti omnes dubiique, ratem fidissima cuius
dextra regat. simul Ancaeus sollersque petebat
Nauplius. Erginum fato vocat ipsa monenti
quercus et ad tonsas victi rediere magistri.
ac velut i<lle>, gregis cessit cui regia, taurus
fertur ovans, hunc omnis honos, hunc omnis in unum
transit amor. primo laetus sic tempore rector
ingreditur cursus. etenim dat candida certam
nox Helicen. iam prora fretum commoverat et iam
puppe sedes <. . >dimiserat ancora terras.
Inde premente noto tristes Acherusidos oras
praeterit et festa vulgatum nocte Lyaei
Callichoron. nec vana fides: his Bacchus in undis
abluit eoo rorantes sanguine thyrsos.
illum post acies rubrique novissima claustra
aequoris hic resides thiasos, hic aera moventem
udaque pampinea nectentem cornua vitta
nunc etiam meministis, aquae, Boeotia qualem
Thyias et infelix cuperet vidisse Cithaeron.
Fama per extremos quin iam volat improba manes
interea et magnis natorum laudibus implet,
addita <ia>mque fretis repetens freta iamque patentes
Cyaneas. ardent avidos attollere vultus
quos pietas vel tangit adhuc quos aemula virtus.