# Liber Quintus 1.532-573

Valerius Flaccus, Liber Quintus, Lines 1.532-1.573. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-quintus/1.532

interea quoniam belli pugnaeque propinquae
cura prior, fingit placidis fera pectora dictis
reddit et haec: 'cuperem haut tali vos tempore tectis
advenisse meis, quo me gravis adsidet hostis.
frater enim--sceptri sic omnibus una cupido--
excidium parat et castris me ingentibus urget.
quare age cognatas primum defendite sedes
nec decus oblati dimiseris advena belli;
namque virum trahit ipse chalybs. tum vellera victor
tam meritis nec sola dabo.' contra inscius astus
'ergo nec hic nostris derat labor arduus actis'
excipit Aesonides 'et ceu nihil aequore passis
additus iste dies? veniant super haec quoque fato
bella meo? non hunc parva mihi caede dolorem
quasque dedit luet ille moras.' tum Castora mittit,
qui ferat Aeaei sociis responsa tyranni.
acribus ast illos curis mora saeva trahebat
ac simul ut medio viderunt Castora campo
crebrior incussit mentem pavor. 'o Iovis alma
progenies, fare an patriam spes ulla videndi,
fare!' omnes, ille in mediis sic orsus Achivis:
'nec ferus Aeetes, ut fama, nec aurea nobis
terga negat, bello interea sed pressus iniquo
auxilium petit: armatos dux protinus omnes
accelerare iubet, longo nam tuta recessu
puppis et apposita fluvius defenditur urbe.'
Haud mora. prosiliunt quos nec Rhipaea iuventus
quos nec Hiber aut tota suis Aurora pharetris
sustineat. stetit explicito prius agmine pubes
expertique simul si tela artusque sequantur.
nec quisquam freta nec patrias iam respicit urbes,
sed magis ad praesens itur decus. incita cristas
aura quatit, variis floret via discolor armis,
qualis ab Oceano nitidum ~chorus~ aethera vestit,
qualibus adsurgens nox aurea cingitur astris.
illos Sole satus tacita maestissimus ira
miratur temere adsumptos nec talia mallet
robora quam medios hostem subiisse penates.
interea laeto patitur convivia cultu
et iuxta Aesoniden magno cratere lacessit
nunc sibi monstrantem natos Iovis oraque iuxta
Aeacidum, nunc ingentes Calydonis alumnos.

---

Valerius Flaccus, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus5.html.
