# Liber Quintus 1.574-615

Valerius Flaccus, Liber Quintus, Lines 1.574-1.615. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-quintus/1.574

audit et Alciden infando errore relictum
defletosque duces terraeque marisque labores.
ipse autem tantis concita furoribus arma
expetit Aesonides et amicos ordine reges.
'quis procul ille virum nobis, quem balteus asper
subligat et stricto stat proximus armiger arcu
ceu pugnam paret et positas confundere mensas?'
contra flammigeri proles Perseia Solis
'quem rogitas, Carmeius.' ait. 'mos comminus arma
semper habere viro, semper meminisse pharetrae.'
'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis
cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
respicit Aeetes atque hunc quoque nomine reddit:
'dives Aron. croceos sic illius omnis odores
iactat eques, cunctis sic est coma culta maniplis;
sed ne sperne virum et comptis diffide capillis.
Campesus hic spoliis in tigri<di>s. ille profundo
incumbens Odrussa mero; viden alta comantem
pectora et ingenti turbantem pocula barba?'
hic et Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
immodicum linguaque gravem, cui nulla minanti
non superum, non praesentis reverentia belli.
contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
dicta volant' ait 'et vocem paria arma sequuntur
nec requies quin Marte diem noctemque fatiget.
atque ubi Rhipaea stupuerunt flumina bruma
iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil illum
Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?
bellatoris equi potantem cerne cruores
nec tamen immissis hic segnior ibit habenis.
hos autem quae quemque manus, <quae> signa sequantur
si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
cras acies atque illa ducum cras regna videbis
dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,
quae iaculo gens apta levi, quae picta pharetris
venerit. ingentes animo iam prospice campos
atque hanc alipedi pulsantem corpora curru
Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
et quantum elata valeat peltata securi,
cara mihi et veras inter non ultima natas.'
fatur et occiduo libat cratera parenti.

---

Valerius Flaccus, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus5.html.
