# Liber Quintus 1.656-695

Valerius Flaccus, Liber Quintus, Lines 1.656-1.695. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-quintus/1.656

quin simili matrem demens gravitate secutus?
digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.
quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes
si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
impavidus maria et nondum qui nota subibat,
iuvimus et magnis aliquam spem movimus ausis?
an nullas praeferre preces nec foedera regis
ulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna
debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste
siqua petit. cuperem haec etiamnum bella remitti
nec socias armare manus. da vellera, rector,
et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
abnegat et solus nostris sudoribus obstat,
ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?'--
'fas aliquid nequeat sit femina--' coeperat ardens
hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
'quid, vesane, fremis? cum vos iam paenitet acti
peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
quolibet ista modo quacumque impellite pugna,
quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
sit Persen pepulisse satis nec vana retentet
spes Minyas finemve velint imponere bello.
illum etenim talis rerum manet, accipite, ordo:
victa retro nunc castra dabit bellumque remittet
territus adventu ducis et virtute Pelasgi.
mox ubi Thessalicis referent hos flamina terris,
tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit,
donec et Aeeten inopis post longa senectae
exilia, heu magnis quantum licet, impia, fatis,
nata iuvet Graiusque nepos in regna reponat.
hic labor amborum<que> haec sunt discrimina fratrum.
vadite et adversis, ut quis volet, inruat armis.'
Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit
et iam sidereo noctem demittit Olympo.
tunc adsuetus adest Phlegraeas [qui] reddere pugnas
Musarum chorus et citharae pulsator Apollo
fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
surgitur in somnos seque ad sua limina flectunt.

---

Valerius Flaccus, Liber Quintus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus5.html.
