# Liber Secundus 1.141-181

Valerius Flaccus, Liber Secundus, Lines 1.141-1.181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-secundus/1.141

huic dea cum lacrimis et nota veste Neaerae
icta genas 'utinam non hic tibi nuntius essem,
o soror, aut nostros' inquit 'prius unda dolores
obruat, in tali quoniam tibi tempore coniunx
sic meritae, votis quem tu fletuque requiris,
heu furit et captae indigno famulatur amore.
iamque aderunt thalamisque tuis Threissa propinquat,
non forma, non arte colus, non laude pudoris
par tibi. nec magni proles praeclara Dorycli,
picta manus usto<que> placet sed barbara mento.
ac tamen hos aliis forsan solabere casus
tu thalamis fatoque leges meliore penates.
me tua matris egens damnataque paelice proles
exanimat, quam iam miseros transversa tuentem
letalesque dapes infectaque pocula cerno.
scis simile ut flammis simus genus, adde cruentis
quod patrium saevire Dahis. iam lacte ferino,
iam veniet durata gelu. sed me quoque pulsam
fama viro nostrosque toros virgata tenebit
et plaustro derepta nurus.' sic fata querellas
abscidit et curis pavidam lacrimisque relinquit.
transit ad Iphinoen isdemque Amythaonis implet
Oleniique domum furiis, totam inde per urbem
personat ut cunctas agitent expellere Lemno,
ipsi urbem Thressaeque regant. dolor iraque surgit,
obvia quaeque eadem traditque auditque neque ulli
vana fides. tum voce deos, tum questibus implent,
oscula iamque toris atque oscula postibus ipsis
ingeminant lacrimisque iterum visuque morantur.
prosiliunt nec tecta virum thalamosque revisunt
amplius, adglomerant sese nudisque sub astris
condensae fletus acuunt ac dira precantur
coniugia et Stygias infanda ad foedera taedas.
Has inter medias Dryopes in imagine maestae
flet Venus et saevis ardens dea planctibus instat
primaque: 'Sarmaticas utinam fortuna dedisset
insedisse domos tristesque habitasse pruinas,
plaustra sequi vel iam patriae vidisse per ignes
culmen agi stragemque deum. nam cetera belli
perpetimur. mene ille novis, me destinat amens
servitiis? urbem aut fugiens natosque relinquam?

---

Valerius Flaccus, Liber Secundus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus2.html.
