Latin · ~8 min
Lines 1.1-1.42
Valerius Flaccus, Liber Septimus 1.1-42
Not analysed yet
Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper
dividit et iam te tua gaudia, virgo, relinquunt
noxque ruit soli veniens non mitis amanti.
ergo ubi cunctatis extremo in limine plantis
contigit aegra toros et mens incensa tenebris,
vertere tunc varios per longa insomnia questus
nec pereat quo scire malo tandemque fateri
ausa sibi ~paulum~ medio sic fata dolore est:
'nunc ego quo casu vel quo sic per<vi>gil usque
ipsa volens errore trahor? non haec mihi certe
nox erat ante tuos, iuvenis fortissime, vultus,
quos ego cur iterum demens iterumque recordor
tam magno discreta mari? quid in hospite solo
mens mihi? cognati potius iam vellera Phrixi
accipiat, quae sola petit quaeque una laborum
causa viro. nam quando domos has ille reviset
aut meus Aesonias quando pater ibit ad urbes?
felices mediis qui se dare fluctibus ausi
nec tantas timuere vias talemque secuti
huc qui deinde virum; sed, sit quoque talis, abito.'
tum iactata toro <to>tumque experta cubile
ecce videt tenui candescere limen Eoo.
nec minus insomnem lux orta refecit amantem
quam cum languentes <levis> erigit imber aristas
grataque iam fessis descendunt flamina remis.
At sua longarum Minyas iam cura viarum
admonet inque ipso nequiquam tempore regem
laetitiae meritique petunt. quem passus Iason
vota prius captasque deis accendere praedas
prominet atque oculos longe tenet, aurea si iam
pellis et oblatis clarescant atria villis.
ille autem iamiam vultus vocesque parantem
ante capit rumpitque moras inque ipsa morantis
prosilit ora viri talique effunditur ira:
'orbe satos alio, sua litora regnaque habentes,
quis furor has mediis tot fluctibus egit in oras
quisve mei vos tantus amor? tu prima malorum
causa mihi, tu, Phrixe gener! non te aequore mersum
quo sor<or>, ut felix nullos nunc nomine Graios
nossem ego! quis regum Pelias, quis Thessalus aut quae
Graecia? quodnam hominum Minyae genus aut ubi cautes
Cyaneae? venit Scythicas en hospes in oras.