Latin · ~7 min
Lines 1.422-1.460
Valerius Flaccus, Liber Septimus 1.422-460
Not analysed yet
an iacet externa quod nunc mihi cuspide Canthus
quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
perfidus atque suis extemplo cedere regnis.
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege vides. occumbere tandem
possumus idque sedet quam non quaecumque subire
patris iussa tui. numquam sine vellere abibo
hinc ego, degenerem nec tu me prima videbis.'
Haec ait. illa tremens, ut supplicis aspicit ora
conticuisse viri iamque et sua verba reposci,
nec quibus incipiat demens videt ordine nec quo
quove tenus, prima cupiens effundere voce
omnia, sed nec prima pudor dat verba timenti.
haeret et attollens vix tandem lumina fatur:
'quid, precor, in nostras venisti, Thessale, terras?
unde mei spes ulla tibi tantosque petisti
cur non ipse tua fretus virtute labores?
nempe ego si patriis timuissem excedere tectis
occideras, nempe hanc animam cras saeva manebant
funera. Iuno ubi nunc, ubi nunc Tritonia virgo,
sola tibi quoniam tantis in casibus adsum
externae regina domus? miraris et ipse,
credo, nec agnoscunt hae nunc Aeetida silvae.
sed fatis sum victa tuis. cape munera supplex
non mea teque iterum Pelias si perdere quaeret
inque alios casus, alias <si> mittet ad urbes,
heu formae ne crede tuae!' Titania iamque
gramina Persaeasque sinu depromere vires
coeperat. his iterum compellat Iasona dictis:
'si tamen aut superis aliquam spem ponis <in istis>
aut tua praesenti virtus [te] educere leto
si te forte potest, etiam nunc deprecor, hospes,
me sine et insontem misero dimitte parenti.'
dixerat. extemplo (neque enim <im>matura ruebant
sidera et extremum suspexerat axe Booten)
cum gemitu et multo iuveni medicamina fletu
non secus ac patriam pariter famamque decusque
obicit. ille manu subit et vim corripit omnem.