# Liber Septimus 1.510-553

Valerius Flaccus, Liber Septimus, Lines 1.510-1.553. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-flaccus/liber-septimus/1.510

despondet questus semper Furor ultus amantis.
Haec ubi dicta, tamen perstant defixus uterque
et nunc ora levant audaci laeta iuventa,
ora simul totiens dulces rapientia visus,
nunc deicit vultus aeger pudor et mora dictis
redditur ac rursus conterret Iasona virgo:
'accipe perdomitis quae deinde pericula tauris
et quis in Aeolio maneat te vellere custos.
nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
crede, labor. quem--tanta utinam fiducia nostri
sit mihi nocturnaeque Hecates--<. . . . . . . 521a
. . . . . . . . . . . . . . .> nostrique vigoris.' 521b
dixerat utque virum doceat, quae monstra supersint,
protinus immensis recubantem anfractibus anguem
turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
sibila seque metu postquam sua vellera circum
sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
'quis fragor hic? quaenam tantae, dic, virgo, ruinae?'
exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
illa tacet retinens tandemque ait angue represso:
'hunc tibi postremum nostri parat ira parentis,
heu miser, heu tantis iterum mihi care periclis.
o utinam [ut] nullo te sim visura labore
ipsam caeruleis squalentem nexibus ornum
ipsaque pervigilis calcare volumina monstri.
contingat bis deinde mori!' sic fata profugit
seque sub extremis in moenia rettulit umbris.
Et iam puniceo regem spes vana sub ortu
extulerat, quantis nox una diremerit undis
Aesoniden, liberne freto iam vultus aperto
utque prius totum sileat mare, dumque ea longe
explorare ~quaeat~, contra venit Arcas Echion
dicta ferens iam Circaeis Mavortis in agris
stare virum, daret aeripedes in proelia tauros.
rex 'vocor en ultro' dixit seque abripit aula
'vos mihi nunc primum ~in flammas~ invertite, tauri,
aequora, nunc totas aperite et volvite flammas.
exeat Haemonio messis memoranda colono.
tuque tuum pestem in Graium da, nata, draconem
ipsius aspectu pereant in velleris, ipsa
terga mihi diros servent infecta cruores.'
fatur et effusis pandi iubet aequora tauris.

---

Valerius Flaccus, Liber Septimus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/valeriusflaccus7.html.
