Latin · ~7 min
Lines 1.1-1.41
Valerius Flaccus, Liber Sextus 1.1-41
Not analysed yet
At vigil isdem ardet furiis Gradivus et acri
corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur
invenit. ire placet tandem[que] praesensque tueri,
sternere si Minyas magnoque rependere luctu
regis pacta queat Graiamque absumere pubem.
impulit hinc currus monstrum inrevocabile belli
concutiens Scythiaeque super tentoria sistit.
protinus e castris fugit sopor: excita tela,
turbati coiere duces. hos insuper ingens
fama movet, rate quae sacra vulgabat Achivos
advenisse sui repe<te>nte<s> vellera Phrixi,
quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra
luserit Aeetes atque in sua traxerit arma.
Ergo consiliis dum nox vacat alta movendis
legatos placet ire duces mandataque Perses
edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni
ut moneant. quinam hinc animos averterit error?
se primum Haemoniis hortatum ea vellera terris
reddere et exuvias pecudis dimittere sacrae:
hinc odium et tanti venisse exordia belli.
quin potius dextramque suam suaque arma sequantur
aut remeent (neque enim Aeetae promissa fidemque
esse loco). abstineant alienae sanguine pugnae.
non illos ideo tanti venisse labores
per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos
oderis? haec medio Perses dum tempore mandat,
aureus effulsit campis rubor armaque et acres
sponte sua strepuere tubae. Mars saevus ab altis
'hostis io,' conclamat equis 'agite ite [ite], propinquat!'
ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen.
[tum gens quaeque suis commisit proelia telis
voxque dei pariter pugnas audita per omnes.]
Hinc age Rhipaeo quos videris orbe furores,
Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses
concierit, quis fretus equis per bella virisque.
verum ego nec numero memorem nec nomine cunctos
mille vel ora movens. neque enim plaga gentibus ulla
ditior: aeterno quamquam Maeotia pubes
Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit
quod geminas Arctos magnumque quod impleat Anguem
ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes.