Latin · ~8 min
Lines 1.628-1.674
Valerius Flaccus, Liber Sextus 1.628-674
Not analysed yet
quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo
quae mihi.' supremos misero sic fatus honores
congerit atque animis moriturum ingentibus implet.
ille volat campis immensaque funera miscet
per cuneos, velut hiberno proruptus ab arcu
imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas,
donec ab ingenti bacchatus vertice montis
frangitur inque novum paulatim deficit amnem.
talis in extremo proles Iovis emicat aevo
et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque
nunc Arinen Olbumque rotat. iam saucius Aprem
et desertus equo Thydrum pedes excipit hasta
Phasiaden, pecoris custos de more paterni
Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas.
hinc puero cognomen erat famulumque ferebant
Phasidis intonso nequiquam crine parentes.
iamque aliis instabat atrox cum diva supremas
rumpit iniqua colus victorque advenit Iason.
excipit hunc saeva sic fatus voce Colaxes:
'vos Scythiae saturare canes Scythiaeque volucres
huc miseri venis<tis>?' ait saxumque prehensum,
illius et dextrae gestamen et illius aevi,
concussa molitur humo, quod regia Iuno
flexit ad ignotum caput infletumque Monesi.
praeceps ille ruit. nato non depulit ictus
Iuppiter, Aesoniae vulnus fatale sed hastae
per clipeum, per pectus abit lapsoque cruentus
advolat Aesonides mortemque cadentis acerbat.
spargitur hinc miserisque venit iam notus Alanis.
At regina virum (neque enim deus amovet ignem)
persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret.
et iam laeta minus praesentis imagine pugnae
castigatque metus et quas alit inscia curas
respiciens an vera soror nec credere falsos
audet atrox vultus eademque in gaudia rursus
labitur et saevae trahitur dulcedine flammae.
ac velut ante comas ac summa cacumina silvae
lenibus adludit flabris levis Auster, at illum
protinus immanem miserae <sensere> carinae,
talis ad extremos agitur Medea furores.
interdum blandae derepta monilia divae
contrectat miseroque aptat flagrantia collo,
quaque dedit teneros aurum furiale per artus,
deficit; ac sua virgo deae gestamina reddit
non gemmis, non illa levi turbata metallo,
sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto
iam tenet. extremus roseo pudor errat in ore.