Latin · ~8 min
Lines 1.277-1.319
Valerius Flaccus, Liber Tertius 1.277-319
Not analysed yet
it gemitus toto sinuosa per aequora caelo.
pars tenues flatus et adhuc stridentia prensat
vulnera, pars sera componunt lumina dextra.
at vero in mediis exsangui rege reperto
aggeribus, tristi sileant ceu cetera planctu,
sic famulum matrumque dolor, sic omnis ad unum
versa manus. circa lacrimis ac mentibus aegri
stant Minyae deflentque nefas et cuspidis ictus
Aesoniae sortemque ducis solantur acerbam.
ille ubi concretos pingui iam sanguine crines
pallentesque genas infractaque pectore caro
tela neque hesternos agnovit in hospite vultus,
ingemit atque artus fatur complexus amicos:
'te tamen ignarum tanti, miserande, furoris
nox habet et nullo testantem foedera questu,
at mihi luctificum venit iubar. heu quibus adsum
conloquiis, cui me hospitio fortuna revexit!
exstinguine mea (fatis id defuit unum)
speravi te posse manu talisve reliqui
has ego, amice, domos? quod si iam bella manebant
et placitum hoc superis, nonne haec mea iustius essent
funera meque tuus <potius> nunc plangeret error
nec Clarii nunc antra dei quercusque Tonantis
arguerem? talesne acies, talesne triumphos
sorte dabant? tantumque nefas mens conscia vatum
conticuit patriae exitium crudele senectae
et tot acerba canens? heu divis visa sinistris
regna mihi! quinam reditus, quae me hospita tellus
accipiet, quae non primis prohibebit harenis?
invidere dei ne Phasidis arva remoti
et Scythicas populatus opes haec rursus adirem
litora neve tuos irem tunc ultor in hostes.
fas tamen est conferre genas, fas iungere tecum
pectora et exsangues miscere amplexibus artus.
cur etiam flammas miserosque moramur honores?
vos age funereas ad litora volvite silvas
et socios lustrate rogos, date debita caesis
munera, quae nostro misisset Cyzicus igni.'
Parte alia Clite laceras super ora mariti
fusa comas misera in planctus vocat agmina matrum
fatur et haec: 'primis coniunx ereptus in annis
cuncta trahis. necdum suboles nec gaudia de te
ulla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casus
perpeterer tenui luctum solamine fallens.