Latin · ~8 min
Lines 1.501-1.546
Valerius Flaccus, Liber Tertius 1.501-546
Not analysed yet
corripe prima vias. finem cum Phasidis alti
transierit Perses aciemque admoverit urbi,
coepta refer paulumque moras et foedera necte
consiliis atque arte tua. sponde adfore reges
dis genitos, quis arma volens, quis agmina iungat.'
at virgo, quamquam insidias aestusque novercae
sentiat et blandos quaerentem fingere vultus,
obsequitur tamen et iussas petit ocius oras.
Ingemuit Iuno tandemque silentia rumpit:
'en labor, en odiis caput insuperabile nostris!
quam Nemeen tot fessa minis quae bellave Lernae
experiar? Phrygiis ultro concurrere monstris
nempe virum et pulso reserantem Pergama ponto
vidimus: en ego nunc regum soror++et mihi gentis
ullus honos? iam tum indecores iussaeque dolorum
primitiae et tenero superati protinus angues.
debueram nullos iuveni iam quaerere casus
victa nec <ad> tales forsan descendere pugnas.
verum animis insiste tuis ~actumque movebo~
tende, pudor; mox et Furias Ditemque movebo.'
haec ait et pariter laevi iuga pinea montis
respicit ac pulchro venantes agmine nymphas,
undarum nemorumque decus. levis omnibus arcus
et manicae virides et stricta myrtus habena,
summo palla genu, tenui vagus innatat unda
crinis ad obscurae decurrens cingula mammae.
ipsa citatarum tellus pede plausa sororum
personat et teneris summittit gramina plantis.
e quibus Herculeo Dryope percussa fragore,
cum fugerent iam tela ferae, processerat ultra
turbatum visura nemus fontemque petebat
rursus et attonitos referebat ab Hercule vultus.
hanc delapsa polo piceaeque adclinis opacae
Iuno vocat prensaque manu sic blanda profatur:
'quem tibi coniugio tot dedignata dicavi,
nympha, procos, en Haemonia puer adpulit alno,
clarus Hylas, saltusque tuos fontesque pererrat.
vidisti roseis haec per loca Bacchus habenis
cum domitas acies et eoi fercula regni
duceret ac rursus thiasos et sacra moventem.
hunc tibi vel posito venan pectine Phoebum
crede dari. quae spes nymphis aufertur Achaeis,
praereptum quanto proles Boebeia questu
audiet et flavi quam tristis nata Lycormae!'
sic ait et celerem frondosa per avia cervum
suscitat ac iuveni sublimem cornibus offert.