# Facta et Dicta Memorabilia 1.7.6

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 1, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/1.7.6

C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
