# Facta et Dicta Memorabilia 1.7e.3

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 1, Chapter 7e. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/1.7e.3

Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine …aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
