# Facta et Dicta Memorabilia 1.8.11

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 1, Chapter 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/1.8.11

Sunt et illa miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, cum aedis Fortunae conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua in uestibulo templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica Scipione L. Bestia, iterum M. Seruilio L. Lamia consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
