Latin
Book 2, Chapter 10
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.10.7
Not analysed yet
M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus publicanos dicendo in curia diem traheret et ob id iussu eius a lictore in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res diuini animi perseuerantiam flexit.