Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 3
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.3.3
Not analysed yet
Velitum usus eo bello primum repertus est, quo Capuam Fuluius Flaccus imperator obsedit: nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent, Q. Nauius centurio e peditibus lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis armatos hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu iungere se equitantibus et rursus celeri motu delabi instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedites uiros pariter atque equos hostium telis incesserent, eaque nouitas pugnae unicum Campanae perfidiae debilitauit auxilium, ideoque auctori eius Nauio honos a duce est habitus.