Latin
2.6.15 to 2.6.17
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.6.15-17
Not analysed yet
Cui gloriae Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam: Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae. Nam Persarum admodum probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant quam septimum annum inplessent, quo paruulorum amissionem aequiore animo sustinerent. Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui more gentis suae nulli mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est, humili et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum esse conuenit.