# Facta et Dicta Memorabilia 2.7.10

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 2, Chapter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/2.7.10

Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, cum apud Contrebiam res gereretur, conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussit, non quod speraret ab his amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens castra petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis efficacissimum duramentum est necessitas.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
