Latin
2.7.13 to 2.7.14
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.7.13-14
Not analysed yet
Nam posterior Africanus euerso Punico imperio exterarum gentium transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit, 8 et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines elephantis proterendos substrauit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta excellentissimorum uirorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina indiget, quia uires armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint, oppressura sunt, nisi opprimantur.