Latin · ~2 min
Book 2, Chapter 9
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 2.9.2
Not analysed yet
Horum seueritatem M. Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu mouerunt, quod quam uirginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum consilio adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius: illo namque coniugalia sacra spreta tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores indignum eum aditu curiae existimauerunt, 8