Latin
Book 3, Chapter 1e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.1e.1
Not analysed yet
Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an uitia patriae perniciosiora fuerint—illis enim ciues suos decepit, his adflixit—, cum adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto tristem sedentem uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis, aedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo inplicati bello rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenae utrum Alcibiadem lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.