Latin · ~2 min
Book 3, Chapter 2e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.2e.9
Not analysed yet
Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam uirginem esset redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis proclamauit. admirata illius animum Harmonia tantae fidei superesse non sustinuit reuocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis uitae fuit.