Latin · ~1 min
Book 3, Chapter 4e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.4e.2
Not analysed yet
Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem holera, alterius patrem cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?