Latin · ~2 min
3.5.3 to 3.5.4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 3.5.3-4
Not analysed yet
Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fuluianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, praeterquam quod eneruem et frigidam iuuentam egit, perdito etiam amore uulgatissimae meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: auide enim abdomine deuorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit. Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum ciuium et amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam exegit, ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat.