# Facta et Dicta Memorabilia 3.7e.7-8

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, 3.7e.7 to 3.7e.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/3.7e.7

Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequauit Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius de origine sua sentire existimaretur. Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere, 'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si mulieribus istos conparastis, recte, si uiris, turpiter'.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
