# Facta et Dicta Memorabilia 4.1.3

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 4, Chapter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/4.1.3

Par Furio moderatione Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate honores crederent praecepit, alter moderato credidit.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
