Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 1
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1.9
Not analysed yet
C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo laudabatur, huius etiam moderatio.