# Facta et Dicta Memorabilia 4.1e.8

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 4, Chapter 1e. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/4.1e.8

Atque ut Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, cum primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita futuri regiae potestati oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc ad beniuolentiam ciuium propius admouit.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
