Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 1e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.1e.9
Not analysed yet
Antiochus autem a L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam prouinciam uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit, quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione temperari desideret.