Latin
Book 4, Chapter 3
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.3.9
Not analysed yet
Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N. Fabius Pictor, Q. Ogulnius subscripserunt. qui legati ad Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum decreto, sed etiam populi permissu †rum at quem legata quaestores prompta uni cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia, senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.