Latin
Book 4, Chapter 4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.4.8
Not analysed yet
Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt, quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem publice donata possidebant.