Latin
Book 4, Chapter 5
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.5.3
Not analysed yet
Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. †nec maximum esse uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed Cicereio magis gratulati sunt.