# Facta et Dicta Memorabilia 4.5.4-5

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, 4.5.4 to 4.5.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/4.5.4

Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro, socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret, discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae respectum agens. Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non dignus qui uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
