Latin · ~1 min
Book 4, Chapter 5e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 4.5e.1
Not analysed yet
Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam inritamentum alienae libidinis esse maluit.