# Facta et Dicta Memorabilia 4.6.5

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 4, Chapter 6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/4.6.5

Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed nescio an hoc fortius, quod ille usitato, tu nouo genere mortis absumpta es.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
