# Facta et Dicta Memorabilia 5.2.10

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 5, Chapter 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/5.2.10

Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem † adiecta lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt nulli alii rei quam quaestui uiuentes. Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non adtingendus aut in ultima parte domesticorum exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec illis praelati uideantur.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
