Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 2
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.2.4
Not analysed yet
Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio Fabi conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab legionibus suis patronum salutari uoluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi errorem gratae mentis significatione correxit: 8