Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 2
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.2.6
Not analysed yet
At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo milia ciuium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. †geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et conseruati ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum recuperauerant.