Latin · ~1 min
Book 5, Chapter 4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.4.pr
Not analysed yet
Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, prospera parentium uota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.