Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 4e
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.4e.3
Not analysed yet
Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: xii enim milia nummum, quae post mortem uestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, uobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium senectutem tueri quam uestram expectare satius esse duxistis.