# Facta et Dicta Memorabilia 5.5.1

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 5, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/5.5.1

Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater imperio.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
