Latin · ~2 min
Book 5, Chapter 6
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 5.6.pr
Not analysed yet
Artissimis sanguinis uinculis pietas satis fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?