# Facta et Dicta Memorabilia 5.6e.5

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, Book 5, Chapter 6e. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/valerius-maximus/facta-et-dicta-memorabilia/5.6e.5

Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uero, supremae uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam hostilibus armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus, quibus abiecta erat, erigeret. ita non tam urbs strata atque euersa Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum † clara mundo suscripsit ubertas.

---

Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia, ed. Karl Friedrich Kempf. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi1038/phi001/phi1038.phi001.perseus-lat1.xml.
