Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 1
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.1.11
Not analysed yet
Libidinosi centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque †similis foedus exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei conscientiam Laetorius, sed se ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam morte puniuit. naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque persecuta est, quoniam, cuius magister esse debuerat, sanctitatis corruptor temptabat existere.