Latin · ~2 min
Book 6, Chapter 5
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.5.2
Not analysed yet
Summa iustitia in quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino, sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris equitibus correxerant, diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixisset, pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset, futuros: non sustinuerunt enim egregii iuuenes, cuius armati periculum uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati ultimum discrimen potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione Hortensium desistere coegit: nec …se eo facto, quod sequitur, exhibuit.