Latin
6.6.3 to 6.6.4
Valerius Maximus, Facta et Dicta Memorabilia 6.6.3-4
Not analysed yet
Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres conscripti exhibuere: M. enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L. Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per fetiales a M. Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus, non eos, quibus hoc praestabatur, aspexit. Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset, inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti, ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.